Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] " Quid ergo ? Non aliquando et insurget ?" Quidni ? Sed salva dignitate morum, quam violenta ista et nimia vis exuit. Habeat vires magnas, moderatas tamen; perennis sit unda, non torrens. Vix oratori permiserim talem dicendi velocitatem inrevocabilem ac sine lege vadentem. Quemadmodum enim iudex subsequi poterit aliquando etiam inperitus et rudis ? Tum quoque, cum illum aut ostentatio abstulerit aut affectus inpotens sui, 1 tantum festinet atque ingerat, quantum aures pati possunt.
1 affectus impotens sui Muretus; effectus impetus sui MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.