Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] Felicem vocabant; quid ergo ? Erat ? Ne illud quidem curo, quod quibusdam nimis horridi animi videtur et tetrici. Ariston aiebat malle se adulescentem tristem quam hilarem et amabilem turbae. Vinum enim bonum fieri, quod recens durum et asperum visum est; non pati aetatem, quod in [p. 248] dolio placuit. Sine eum tristem appellent et inimicum processibus suis; bene se dabit in vetustate ipsa 1 tristitia, perseveret modo colere virtutem, perbibere liberalia studia, non illa, quibus perfundi satis est, sed haec, quibus tingendus est animus.
1 ipsa MSS.; ista Jugis, perhaps rightly.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.