Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] Puta nos velle singulares sententias ex turba separare; cui illas adsignabimus ? Zenoni an Cleanthi an Chrysippo an Panaetio an Posidonio ? Non sumus sub rege; sibi quisque se vindicat. Apud istos quicquid Hermarchus dixit, quicquid Metrodorus, ad unum refertur. Omnia quae quisquam in illo contubernio locutus est, unius ductu et auspiciis dicta sunt. Non possumus, inquam, licet temptemus, educere aliquid ex tanta rerum aequalium multitudine. Pauperis est numerare pecus. [p. 236] Quocumque miseris oculum, id tibi occurret, quod eminere posset, nisi inter paria legeretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.