Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Inquiro de te et ab omnibus sciscitor, qui ex ista regione veniunt, quid agas, ubi et cum quibus moreris. Verba dare non potes; tecum sum. Sic vive, tamquam quid facias auditurus sim, immo tamquam visurus. Quaeris quid me maxime ex iis, quae de te [p. 230] audio, delectet ? Quod nihil audio, quod plerique ex his, quos interrogo, nesciunt quid agas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.