Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] Dicam enim 1 quid sentiam: puto fortiorem esse eum, qui in ipsa morte est quam qui circa mortem. Mors enim admota etiam inperitis animum dedit non vitandi inevitabilia. Sic gladiator tota pugna timidissimus iugulum adversario praestat et errantem gladium sibi adtemperat. At illa, quae in propinquo est utique ventura, desiderat lentam animi firmitatem, quae est rarior nec potest nisi a sapiente praestari.
1 enim Mentel; etiam pLPb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.