[3] Talem nunc esse habitum tuum cogita, qualem Vergilius noster vatis inducit iam concitatae et instigatae multumque habentis in se spiritus non sui:
Bacchatur vates, magnum si pectore possitVadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod [p. 200] ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt. Quicquid facis, contra te facis et motu ipso noces tibi; aegrum enim concutis.
Excussisse deum.