Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] " Decantatae," inquis, " in omnibus scholis fabulae istae sunt; iam mihi, cum ad contemnendam mortem ventum fuerit, Catonem narrabis." Quidni ego narrem ultima illa nocte Platonis librum legentem posito ad caput gladio ? Duo haec in rebus extremis instrumenta prospexerat, alterum ut vellet mori, alterum, ut posset. Compositis ergo rebus, utcumque componi fractae atque ultimae poterant, id agendum existimavit, ne cui Catonem aut occidere liceret aut servare contingeret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.