Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] Quod facere te moneo, scio certe te fecisse; nunc admoneo, ut animum tuum non mergas in istam sollicitudinem. Hebetabitur enim et minus habebit vigoris, cum exurgendum erit. Abduc illum a privata causa ad publicam. Dic mortale tibi et fragile corpusculum esse, cui non ex iniuria tantum aut ex potentioris 1 viribus denuntiabitur dolor. Ipsae voluptates in tormenta vertuntur, epulae cruditatem adferunt, ebrietates nervorum torporem tremoremque, libidines pedum, manuum, articulorum omnium depravationes.
1 potentioris inferior MSS.; the others read potentioribus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.