Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] Has voces non est quod Epicuri esse iudices; publicae sunt. Quod fieri in senatu solet, faciendum ego in philosophia quoque existimo: cum censuit aliquis, quod ex parte mihi placeat, iubeo illum dividere sententiam et sequor, quod probo. Eo 1 libentius Epicuri egregia dicta commemoro, ut istis, 2 qui ad illum 3 confugiunt spe mala inducti, qui velamentum ipsos vitiorum suorum habituros existimant, probem 4 quocumque ierint honeste esse vivendum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.