Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11] De his tecum desideriis loquor, quae consolationem non recipiunt, quibus dandum est aliquid, ut desinant. [p. 148] Nam de illis extraordinariis, quae licet differre, licet castigare et opprimere, hoc unum commonefaciam: ista voluptas naturalis est, non necessaria; huic nihil debes; si quid inpendis, voluntarium est. Venter praecepta non audit; poscit, appellat. Non est tamen molestus creditor; parvo dimittitur, si modo das illi, quod debes, non quod potes. VALE.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.