Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura; frugalitas autem paupertas voluntaria est. Tolle itaque istas excusationes: " Nondum habeo, quantum satis est; si ad illam summam pervenero, tunc me totum philosophiae dabo." Atqui nihil prius quam hoc parandum est, quod tu differs et post cetera paras; ab hoc incipiendum est. " Parare," inquis, " unde vivam [p. 112] volo." Simul et para et 1 disce; si quid te vetat bene vivere, bene mori non vetat.
1 para et Madvig; parare MSS.; et te parare Haase.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.