Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] Non est itaque mirum, si maximus huius rei timor est, cuius et varietas magna et apparatus terribilis est. Nam quemadmodum plus agit tortor, quo plura instrumenta doloris exposuit (specie enim vincuntur qui patientia restitissent); ita ex iis, quae animos nostros subigunt et domant, plus proficiunt, quae habent quod ostendant. Illae pestes non minus graves sunt, famem dico et sitim et praecordiorum subpurationes et febrem viscera ipsa torrentem. Sed latent, nihil habent quod intentent, quod praeferant; haec ut magna bella aspectu apparatuque vicerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.