Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] Plura sunt, Lucili, quae nos terrent, quam quae premunt, et saepius opinione quam re laboramus. Non loquor tecum Stoica lingua, sed hac submissiore. Nos enim dicimus omnia ista, quae gemitus mugitusque exprimunt, levia esse et contemnenda; omittamus haec magna verba, sed, di boni, vera. Illud tibi praecipio, ne sis miser ante tempus, cum illa, quae velut imminentia expavisti, fortasse numquam ventura sint, certe non venerint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.