Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12] Nonnumquam nullis apparentibus signis, quae mali aliquid praenuntient, animus sibi falsas imagines fingit; aut verbum aliquod dubiae significationis [p. 80] detorquet in peius aut maiorem sibi offensam proponit alicuius quam est, et cogitat non quam iratus ille sit, sed quantum liceat irato. Nulla autem causa vitae est, nullus miseriarum modus, si timeatur quantum potest; hic prudentia prosit, hic robore animi evidentem quoque metum respue. Si minus, vitio vitium repelle; spe metum tempera. Nihil tam certum est ex his, quae timentur, ut non certius sit et formidata subsidere et sperata decipere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.