Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] Aliquod enim experimentum animi sumpsi subito; hoc enim est simplicius et verius. Nam ubi se praeparavit et indixit sibi patientiam, non aeque apparet, quantum habeat verae firmitatis; illa sunt certissima argumenta, quae ex tempore dedit, si non tantum aequus molestias, 1 sed placidus aspexit; si non excanduit, non litigavit; si quod dari deberet ipse sibi non desiderando supplevit et cogitavit aliquid consuetudini suae, sibi nihil deesse.
1 molestias Windhaus; molesta later MSS.; modestia BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.