Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] Interim permitte mihi ea, quae paulo remotiora videntur, excutere. Quaerebamus, an esset omnibus animalibus constitutionis suae sensus ? Esse autem ex eo maxime apparet, quod membra apte et expedite movent non aliter quam in hoc erudita. Nulli non partium suarum agilitas est. Artifex instrumenta sua tractat ex facili, rector navis scite 1 gubernaculum flectit, pictor colores, quos ad reddendam similitudinem multos variosque ante se posuit, celerrime denotat et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat; sic animal in omnem usum sui mobilest.
1 scite Windhaus; scit BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.