Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23] Nascitur [p. 410] ars ista, non discitur. Itaque nullum est animal altero doctius. videbis araneorum pares telas, par in favis angulorum omnium foramen. Incertum est et inaequabile, quidquid ars tradit; ex aequo 1 venit, quod natura distribuit. Haec nihil magis quam tutelam sui et eius peritiam tradidit, ideoque etiam simul incipiunt et discere et vivere.
1 ex aequo Pinc.; ex equo Harl.; et quo BA1p.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.