Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15] Infans sine dentibus est: huic constitutioni suae conciliatur. Enati sunt dentes; huic constitutioni conciliatur. Nam et illa herba, quae in segetem frugemque ventura est, aliam constitutionem habet tenera et vix eminens sulco, aliam, cum convaluit et molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flavescit et ad aream spectat et spica eius induruit; in quamcumque constitutionem venit, eam tuetur, in eam componitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.