Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] Quid sit hoc dicam. Bonum putant esse aliqui id, 1 quod utile est; itaque hoc et 2 divitiis et equo et vino et calceo nomen inponunt; tanta fit apud illos boni vilitas et adeo in sordida usque descendit. Honestum putant, cui ratio recti officii constat, tamquam pie curatam patris senectutem, adiutam amici paupertatem, fortem expeditionem, prudentem moderatamque sententiam. 3 Nos 4 ista duo quidem facimus, sed ex uno.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.