[20] Maximum indicium est malae mentis fluctuatio et inter 1 simulationem virtutum amoremque vitiorum 2 adsidua iactatio. Aliquis 3
habebat saepe ducentos,
Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna loquens, modo " sit mihi mensa tripes et
[p. 394] Concha salis puri, toga quae defendere frigus
Quamvis crassa queat "; decies centena dedisses
Huic parco, paucis contento; quinque diebus
Nil erat.