previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Epistula tua per plures quaestiunculas vagata est, sed in una constitit et hanc expediri desiderat, quomodo ad nos boni honestique notitia pervenerit. Haec duo apud alios diversa sunt, apud nos tantum divisa. [2] Quid sit hoc dicam. Bonum putant esse aliqui id, 1 quod utile est; itaque hoc et 2 divitiis et equo et vino et calceo nomen inponunt; tanta fit apud illos boni vilitas et adeo in sordida usque descendit. Honestum putant, cui ratio recti officii constat, tamquam pie curatam patris senectutem, adiutam amici paupertatem, fortem expeditionem, prudentem moderatamque sententiam. 3 Nos 4 ista duo quidem facimus, sed ex uno. [3] Nihil est bonum, nisi quod honestum est. Quod honestum, est utique bonum. Supervacuum iudico adicere, quid inter ista discriminis sit, cum saepe dixerim. Hoc unum dicam, nihil bonum nobis 5 videri, quo quis et male uti potest. Vides autem divitiis, nobilitate, viribus quam multi male utantur.

Nunc ergo ad id revertor, de quo desideras dici, [p. 382] quomodo ad nos prima boni honestique notitia pervenerit.

[4] Hoc nos natura docere non potuit; semina nobis scientiae dedit, scientiam non dedit. Quidam aiunt nos in notitiam incidisse, quod est incredibile, virtutis alicui speciem casu occucurrisse. Nobis videtur observatio collegisse et rerum saepe factarum inter se conlatio, per analogian nostri intellectum et honestum et bonum iudicant. Hoc verbum cum Latini grammatici civitate donaverint, ego damnandum non puto, puto 6 in civitatem suam redigendum. Utar ergo illo non tantum tamquam recepto, sed tamquam usitato.

[5] Quae sit haec analogia, dicam. Noveramus corporis sanitatem; ex hac cogitavimus esse aliquam et animi. Noveramus vires corporis; ex his collegimus esse et animi robur. Aliqua benigna facta, aliqua humana, aliqua fortia nos obstupefecerant; haec coepimus tamquam perfecta mirari. Suberant illis multa vitia, quae species conspicui alicuius facti fulgorque celabat; haec dissimulavimus. Natura iubet augere laudanda, nemo non gloriam ultra verum tulit; ex his ergo speciem ingentis boni traximus.

[6] Fabricius Pyrrhi regis aurum reppulit maiusque regno iudicavit regias opes posse contemnere. Idem [p. 384] medico Pyrrhi promittente venenum se regi daturum monuit Pyrrhum, caveret insidias. Eiusdem animi fuit auro non vinci, veneno non vincere. Admirati sumus ingentem virum, quem non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli tenacem, quod difficillimum est, in bello innocentem, qui aliquod esse crederet etiam in hostes nefas, qui in summa paupertate, quam sibi decus fecerat, non aliter refugit divitias quam venenum. " Vive," inquit, " beneficio meo, Pyrrhe, et gaude quod adhuc dolebas, Fabricium non posse corrumpi."

[7] Horatius Cocles solus implevit pontis angustias adimique a tergo sibi reditum, dummodo iter hosti auferretur, iussit et tam diu prementibus restitit, donec revulsa ingenti ruina tigna sonuerunt. Postquam respexit et extra periculum esse patriam periculo suo sensit, " veniat, si quis vult," inquit, " sic euntem sequi," iecitque 7 se in praeceps et non minus sollicitus in illo rapido alveo fluminis ut armatus quam ut salvus exiret, retento armorum victricium decore tam tutus rediit, quam si ponte venisset.

[8] Haec et eiusmodi facta imaginem nobis ostendere virtutis. Adiciam, quod mirum fortasse videatur: mala interdum speciem honesti optulere et optimum, ex contrario enituit. 8 Sunt enim, ut scis, virtutibus [p. 386] vitia confinia, et perditis quoque ac turpibus recti similitudo est; sic mentitur prodigus liberalem, cum plurimum intersit, utrum quis dare sciat an servare nesciat. Multi, inquam, sunt, Lucili, qui non donant, sed proiciunt; non voco ego liberalem pecuniae suae iratum. Imitatur neglegentia facilitatem, temeritas fortitudinem. [9] Haec nos similitudo coegit attendere et distinguere specie quidem vicina, re autem plurimum inter se dissidentia, ac 9 dum observamus eos, quos insignes egregium opus fecerat, adnotare, quis rem aliquam generoso animo fecisset et magno impetu, sed semel. Hunc vidimus in bello fortem, in foro timidum, animose paupertatem ferentem, humiliter infamiam; factum laudavimus, contempsimus virum. [10] Alium vidimus adversus amicos benignum, adversus inimicos temperatum, et publica et privata sancte ac religiose administrantem, non deesse ei in iis quae toleranda erant, patientiam, in iis quae agenda, prudentiam, vidimus, ubi tribuendum esset, plena manu dantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixum 10 et lassitudinem corporis animo sublevantem. Praeterea idem erat semper et in omni actu par sibi, iam non consilio bonus, sed more eo perductus, ut non tantum recte facere posset, [p. 388] sed nisi recte facere non posset. Intelleximus in illo perfectam esse virtutem.

[11] Hanc in partes divisimus; oportebat cupiditates refrenari, metus comprimi, facienda provideri, reddenda distribui; conprehendimus temperantiam, fortitudinem, prudentiam, iustitiam et suum cuique dedimus officium. Ex quo ergo virtutem intelleximus ? Ostendit illam nobis ordo eius et decor et constantia et omnium inter se actionum concordia et magnitudo super omnia efferens sese. Hinc intellecta est illa beata vita secundo defluens cursu, arbitrii sui tota. [12] Quomodo ergo hoc ipsum nobis apparuit ? Dicam. Numquam vir ille perfectus adeptusque virtutem fortunae maledixit, numquam accidentia tristis excepit, civem esse se universi et militem credens labores velut imperatos subiit. Quicquid inciderat, non tamquam malum aspernatus est et in se casu 11 delatum, sed quasi delegatum sibi. Hoc qualecumque est, inquit, meum est; asperum est, durum est, in hoc ipso navemus operam.

[13] Necessario itaque magnus apparuit qui numquam malis ingemuit, numquam de fato suo questus est; fecit multis intellectum sui et non aliter quam in tenebris lumen effulsit advertitque in .se omnium animos, cum esset placidus et lenis, humanis divinisque rebus pariter aequus. [14] Habebat perfectum animum et ad summam sui adductum, supra quam [p. 390] nihil est nisi mens dei, ex quo pars et in hoc pectus mortale defluxit. Quod numquam magis divinum est, quam ubi mortalitatem suam cogitat et scit in hoc natum hominem, ut vita defungeretur, nec domum esse hoc corpus, sed hospitium, et quidem breve hospitium, quod relinquendum est, ubi" te gravem esse hospiti videas. [15] Maximum, inquam, mi Lucili, argumentum est animi ab altiore sede venientis, si haec, in quibus versatur, humilia iudicat et angusta, si exire non metuit. Scit enim, quo exiturus sit, qui unde venerit meminit. Non videmus quam multa nos incommoda 12 exagitent, quam male nobis conveniat hoc corpus ? [16] Nunc de capite, nunc ' de ventre, nunc de pectore ac faucibus querimur. Alias nervi nos, alias pedes vexant, nunc deiectio, nunc destillatio, aliquando superest sanguis, aliquando deest; hinc atque illinc temptamur et expellimur; hoc evenire solet in alieno habitantibus.

[17] At nos corpus tam putre sortiti nihilominus aeterna proponimus et in quantum potest aetas humana protendi, tantum spe occupamus, nulla contenti pecunia, nulla potentia. Quid hac re fieri inpudentius, quid stultius potest? Nihil satis est morituris, immo morientibus; cotidie enim propius ab ultimo stamus, et illo, unde nobis cadendum est, hora nos omnis inpellit. vide in quanta caecitate mens nostra sit ! [18] Hoc quod futurum dico, cum [p. 392] maxime fit, et pars eius magna iam facta est, nam quod viximus. Erramus autem qui ultimum timemus diem, cum tantumdem in mortem singuli conferant. Non ille gradus lassitudinem facit, in quo deficimus, sed ille profitetur. Ad mortem dies extremus pervenit, accedit 13 omnis. Carpit nos illa, non corripit.

Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae dat quidem operam, ut in hac statione qua positus est, honeste se atque industrie gerat, ceterum nihil horum, quae circa sunt, suum iudicat, sed ut commodatis utitur, peregrinus et properans. [19] Cum aliquem huius videremus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis ? Utique si hanc, ut dixi, magnitudinem veram esse ostendebat aequalitas. 14 vero tenor permanet, falsa non durant. Quidam alternis Vatinii, alternis Catones sunt; et modo parum illis severus est Curius, parum pauper Fabricius, parum frugi et contentus vilibus Tubero; modo Licinum divitiis, 15 Apicium cenis, Maecenatem deliciis provocant. [20] Maximum indicium est malae mentis fluctuatio et inter 16 simulationem virtutum amoremque vitiorum 17 adsidua iactatio. Aliquis 18

habebat saepe ducentos,
Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna loquens, modo " sit mihi mensa tripes et
[p. 394] Concha salis puri, toga quae defendere frigus
Quamvis crassa queat "; decies centena dedisses
Huic parco, paucis contento; quinque diebus
Nil erat.

[21] Homines 19 isti tales sunt, qualem hunc describit Horatius Flaccus, numquam eundem, ne similem quidem sibi; adeo in diversum aberrat. Multos dixi ? Prope est, ut omnes sint. Nemo non cotidie et consilium mutat et votum. Modo uxorem vult habere, modo amicam, modo regnare vult, modo id agit, ne quis sit officiosior servus, modo dilatat se usque ad invidiam, modo subsidit et contrahitur infra humilitatem vere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc rapit. [22] Sic maxime coarguitur animus inprudens; alius prodit atque alius et, quo turpius nihil iudico, impar sibi est. Magnam rem puta unum hominem agere. Praeter sapientem autem nemo unum agit, ceteri multiformes sumus. Modo frugi tibi videbimur et graves, modo prodigi et vani. Mutamus subinde personam et contrariam ei sumimus, quam exuimus. Hoc ergo a te exige, ut, qualem institueris praestare te, talem usque ad exitum serves. Effice ut possis laudari, si minus, ut adgnosci. De aliquo, quem here vidisti, merito dici potest: "hic qui est ? " Tanta mutatio est. VALE. [p. 396]

1 aliqui id Buecheler and Windhaus; aliquit BA.

2 et later MSS.; et de BA.

3 sententiam later MSS.; sentiam BA.

4 nos cod. Vat.; om. BA.

5 nihil bonum nobis cod. Ottobon.; nihil nobis BA.

6 puto add. Buecheler.

7 iecitque later MSS.; legitque BA1.

8 enituit Buecheler, with cod. Ottobon.; emicuit cod. Velz.; nituit BA.

9 ac add. Gertz.

10 obnixum codd. Laur. and Ottobon.; obnoxium BA.

11 casu ed. Ven.; casum B; cassum A.

12 incommoda later MSS.; commoda BA.

13 accedit later MSS.; accidit BA.

14 aequalitas Gronovius; qualitas BA.

15 Licinum divitiis cod. Guelf.; linum diriditis BA.

16 et inter cod. Harl.; cancer BA.

17 amoremque vitiorum Pinc, and cod. Harl.; amorumque utiliorum BA.

18 aliquis Buecheler; is BA; s. (scilicet) Hense.

19 homines Buecheler; omnes BA.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: