Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] Sed illud libenter quaesierim: cum omnia aut mala sint aut bona aut indifferentia, sapere in quo numero sit ? Bonum negant esse, malum utique non est; sequitur ut medium sit. Id autem medium atque indifferens vocamus, quod tam malo contingere quam bono possit, tamquam pecunia, forma, nobilitas. Hoc, ut sapiat, contingere nisi bono non potest; ergo indifferens non est. Atqui ne malum quidem est, quod contingere malo non potest; ergo bonum est. Quod nisi bonus non habet, bonum est. Sapere non nisi bonus habet; ergo bonum est. "
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.