Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] Etiamnunc nostris illud quoque opponitur: " vultis sapere. Ergo expetenda res est sapere. Si expetenda res est, bona est." Coguntur nostri verba torquere et unam syllabam expetendo interponere, quam sermo noster inseri non [p. 340] sinit. Ego illam, si pateris, adiungam. " Expetendum est," inquiunt, " quod bonum est: expetibile, quod nobis contingit, cum bonum consecuti sumus. Non petitur tamquam bonum, sed petito bono accedit."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.