Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[33] Adice nunc, quod adsuescit animus delectare se potius quam sanare et philosophiam oblectamentum facere, cum remedium sit. Inter sapientiam et sapere quid intersit nescio; scio mea non interesse, sciam ista an nesciam. Dic mihi: cum quid inter sapientiam et sapere intersit didicero, sapiam 1 ? Cur ergo potius inter vocabula me sapientiae detines quam inter opera ? Fac me fortiorem, fac securiorem, fac fortunae parem, fac superiorem. Possum autem superior esse, si derexero eo 2 omne, quod disco. VALE. [p. 360]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.