Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] Ego in hoc volo sapiens esse, ut sapiam. Quid ergo ? Non est id bonum, sine quo nec illud bonum est ? Vos certe dicitis sapientiam, si sine usu detur, accipiendam non esse. Quid est usus sapientiae ? Sapere; hoc est in illa pretiosissimum, quo detracto supervacua fit. Si tormenta mala sunt, torqueri malum est, adeo quidem, ut illa non sint mala, si quod sequitur detraxeris. Sapientia habitus perfectae mentis est, sapere usus perfectae mentis. Quomodo potest usus eius bonum non esse, quae sine usu bonum non 1 est ?
1 non later MSS.; om. BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.