Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] Inbecillus est primo omnis adfectus. Deinde ipse se concitat et vires, dum procedit, parat; excluditur facilius quam expellitur. Quis negat [p. 334] omnis adfectus a quodam quasi naturali fluere principio ? Curam nobis nostri natura mandavit, sed huic ubi nimium indulseris, vitium est. voluptatem natura necessariis rebus admiscuit, non ut illam peteremus, sed ut ea, sine quibus non possumus vivere, grata 1 nobis illius faceret accessio; suo veniat iure, luxuria est. Ergo intrantibus resistamus, quia facilius, ut dixi, non recipiuntur quam exeunt. " Aliquatenus," inquis, " dolere, aliquatenus timere permitte "; sed illud " aliquatenus " longe producitur nec ubi vis, accipit finem.
1 grata Windhaus and cod. Velz.; gratia or gratiora MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.