Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17] " At felicem illum homines et divitem vocant et consequi optant, quantum ille possidet." Fateor. Quid ergo ? Tu ullos esse condicionis peioris existimas quam qui habent et miseriam et invidiam ? Utinam qui divitias optaturi essent, cum divitibus deliberarent ! Utinam honores petituri cum ambitiosis et summum adeptis dignitatis statum ! Profecto vota mutassent, cum interim illi nova suscipiunt, 1 cum priora damnaverint. Nemo enim est, cui felicitas sua, etiam si cursu venit, satis faciat. Queruntur et de consiliis et de processibus suis maluntque semper quae reliquerunt.
1 suscipiunt codd., Gruter; suspiciunt BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.