Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] Nulla enim avaritia sine poena est, quamvis satis sit ipsa poenarum. O quantum lacrimarum, quantum laborum exigit ! Quam misera desiderat esse, quam misera e partis est! Adice cotidianas sollicitudines, quae pro modo habendi quemque discruciant. Maiore tormento pecunia possidetur quam quaeritur. Quantum damnis [p. 330] ingemescunt, quae et magna incidunt et videntur maiora ! Denique ut illis fortuna nihil detrahat, quidquid non adquiritur, damnum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.