Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31] Imperare sibi maximum imperium est. Doceat me, quam sacra res sit iustitia alienum bonum spectans, nihil ex se petens nisi usum sui. Nihil sit illi cum ambitione famaque; sibi placeat. Hoc ante omnia sibi quisque persuadeat: me iustum esse gratis oportet. Parum est; adhuc illud persuadeat sibi: me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam inpendere iuvet. Tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit. Non est quod spectes, quod sit iustae rei praemium; maius in iusto 1 est. Illud adhuc tibi adfige, quod paulo ante dicebam: nihil ad rem pertinere, quam multi aequitatem tuam noverint.
1 in iusto Schweighaeuser and Madvig; iniustae BA; in iustitia later MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.