previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Locutus est mecum amicus tuus bonae indolis, in quo quantum esset animi, quantum ingenii, quantum iam etiam profectus, sermo primus ostendit. Dedit nobis gustum, ad quem respondebit. Non enim ex praeparato locutus est, sed subito deprehensus. Ubi se colligebat, verecundiam, bonum in adulescente signum, vix potuit excutere; adeo illi ex alto suffusus est rubor. Hic illum, quantum suspicor, etiam cum se confirmaverit et omnibus vitiis exuerit, sapientem quoque sequetur. Nulla enim sapientia naturalia corporis 1 vitia ponuntur. Quicquid infixum et ingenitum est, lenitur arte, non vincitur. [2] Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit, non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra concurrunt. Haec nec disciplina nec usus umquam excutit, sed natura vim suam exercet et illo 2 vitio sui etiam robustissimos admonet. [3] Inter haec esse et ruborem scio, qui gravissimis quoque viris subitus adfunditur. Magis quidem in iuvenibus apparet, quibus et plus caloris est et tenera frons; nihilominus et veteranos et senes tangit. Quidam numquam magis, quam cum erubuerint, timendi sunt, quasi omnem verecundiam effuderint. [4] Sulla tunc erat violentissimus, [p. 62] cum faciem eius sanguis invaserat. Nihil erat mollius ore Pompei; numquam non coram pluribus rubuit, utique in contionibus. Fabianum, cum in senatum testis esset inductus, erubuisse memini, et hic illum mire pudor decuit. [5] Non accidit hoc ab infirmitate mentis, sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiamsi non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos. Nam ut quidam boni sanguinis sunt, ita quidam incitati et mobilis et cito in os prodeuntis.

[6] Haec, ut dixi, nulla sapientia abigit; alioquin haberet rerum naturam sub imperio, si omnia eraderet vitia. Quaecumque adtribuit condicio nascendi et corporis temperatum, cum multum se diuque animus conposuerit, haerebunt. Nihil horum vetari potest, non magis quam accersi. [7] Artifices scaenici, qui imitantur adfectus, qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam: deiciunt enim vultum, verba submittunt, figunt in terram oculos et deprimunt. Ruborem sibi exprimere non possunt; nec prohibetur hic nec adducitur. Nihil adversus haec sapientia promittit, nihil proficit; sui iuris sunt, iniussa veniunt, iniussa discedunt.

[8] Iam clausulam epistula poscit. Accipe, et quidem 3 utilem ac salutarem, quam te affigere animo volo: "Aliquis vir bonus nobis diligendus est ac semper ante oculos habendus, ut sic tamquam illo spectante [p. 64] vivamus et omnia tamquam illo vidente faciamus."

[9] Hoc, mi Lucili, Epicurus praecepit. Custodem nobis et paedagogum dedit, nec immerito. Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis adsistit. Aliquem habeat animus, quem vereatur, cuius auctoritate etiam secretum suum sanctius faciat. O felicem illum, qui non praesens tantum, sed etiam cogitatus emendat! O felicem, qui sic aliquem vereri potest, ut ad memoriam quoque eius se conponat atque ordinet! Qui sic aliquem vereri potest, cito erit verendus. [10] Elige itaque Catonem. Si hic tibi videtur nimis rigidus, elige remissioris animi virum Laelium. Elige eum, cuius tibi placuit et vita et oratio et ipse animum ante se ferens vultus; illum tibi semper ostende vel custodem vel exemplum. Opus est, inquam, aliquo, ad quem mores nostri se ipsi exigant; nisi ad regulam prava non corriges. VALE.

1 aut animi after corporis deleted by Madvig.

2 illo Schweighäuser; illos MSS.

3 et quidem Erasmus; equidem MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: