Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19] At Pythagoras omnium inter omnia cognationem esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium. Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. videbimus, per quas temporum vices et quando pererratis pluribus domiciliis in hominem revertatur; interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam,inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus [p. 242] aliqui spiritus hospitaretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.