Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12] Cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem veritatis adducimur. Illi enim, quibus nihil satis est, admirantur, adclamant, odium pecuniae indicunt. Hunc illorum adfectum cum 1 videris, urge, hoc preme, hoc onera 2 relictis ambiguitatibus et syllogismis et cavillationibus et ceteris acuminis inriti ludicris. Dic in avaritiam, dic in luxuriam; cum profecisse te videris et animos audientium adfeceris, insta vehementius; veri simile non^est, quantum proficiat talis oratio remedio intenta et tota in bonum audientium versa. Facillime enim tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique [p. 238] amorem et adhuc docibilibus leviterque corruptis inicit manum veritas, si advocatum idoneum nancta est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.