Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] An non vides, quantum oculis det vigorem fortitudo ? Quantam intentionem prudentia ? Quantam modestiam et quietem reverentia ? Quantam serenitatem laetitia ? Quantum rigorem severitas ? Quantam remissionem lenitas ? Corpora ergo sunt, quae colorem habitumque corporum mutant, quae in illis regnum suum exercent. Omnes autem, quas rettuli, virtutes bona 1 sunt, et quicquid ex illis est. Numquid est dubium, an id, quo quid tangi potest, corpus sit ?
1 bona later MSS.; bonae BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.