Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] Quo modo effugiemus hanc volutationem ? Uno, si vita nostra non prominebit, si in se colligitur. Ille enim ex futuro suspenditur, cui inritum est praesens. Ubi vero, quidquid mihi debui, redditum est, ubi stabilita mens scit nihil interesse inter diem et saeculum, quicquid deinceps dierum rerumque venturum est, ex alto prospicit et cum multo risu seriem temporum cogitat. Quid enim varietas mobilitasque casuum perturbabit, si certus sis adversus incerta ?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.