Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Fabiani Papiri libros, qui inscribuntur Civilium, legisse te cupidissime scribis, et non respondisse cxpectationi tuae, deinde oblitus de philosopho agi conpositionem eius accusas. [p. 150] Puta esse quod dicis et effundi verba, non figi; primum habet ista res suam gratiam et est decor proprius orationis leniter lapsae. Multum enim interesse existimo, utrum exciderit an fluxerit. Adice 1 nunc, quod in hoc quoque, quod dicturus sum, ingens 2 differentia est: Fabianus mihi non effundere videtur orationem, sed fundere; adeo larga est et sine perturbatione, non sine cursu tamen veniens.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.