Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] Sed ut more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, verum est, quod apud Athenodorum inveni: " Tunc scito esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perveneris, ut nihil deum roges, nisi quod rogare possis palam." Nunc enim quanta dementia est hominum ! Turpissima vota dis insusurrant; si quis admoverit aurem, conticescent. Et quod scire hominem nolunt, deo narrant. Vide ergo, ne hoc praecipi salubriter possit: sic vive eum hominibus, tamquam deus videat; sic loquere cum deo, tamquam homines audiant. VALE. [p. 60]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.