This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. " At quare non ignoscet ? " Agedum constituamus nunc quoque, quid sit venia, et sciemus
dari illam a sapiente non debere. Venia est poenae
meritae remissio. Hanc sapiens quare non debeat
dare, reddunt rationem diutius, quibus hoc propositum est; ego ut breviter tamquam in alieno
[p. 444]
iudicio dicam : "Ei ignoscitur, qui puniri debuit ;
sapiens autem nihil facit, quod non debet, nihil
praetermittit, quod debet ; itaque poenam, quam
exigere debet, non donat.
[2]
Sed illud, quod ex venia
consequi vis, honestiore tibi via tribuet; parcet
enim sapiens, consulet et corriget; idem faciet,
quod, si ignosceret, nec ignoscet, quoniam, qui
ignoscit, fatetur aliquid se, quod fieri debuit, omisisse.
Aliquem verbis tantum admonebit, poena non
adficiet aetatem eius emendabilem intuens; aliquem invidia criminis manifeste laborantem iubebit
incolumem esse, quia deceptus est, quia per vinum
lapsus ; hostes dimittet salvos, aliquando etiam
laudatos, si honestis causis pro fide, pro foedere,
pro libertate in bellum acciti sunt.
[3]
Haec omnia
non veniae, sed clementiae opera sunt. Clementia
liberum arbitrium habet ; non sub formula, sed ex
aequo et bono iudicat ; et absolvere illi licet et,
quanti vult, taxare litem. Nihil ex his facit, tamquam iusto minus fecerit, sed tamquam id, quod
constituit, iustissimum sit. Ignoscere autem est,
quem iudices puniendum, non punire ; venia debitae
poenae remissio est. Clementia hoc primum praestat, ut, quos dimittit, nihil aliud illos pati debuisse
pronuntiet ; plenior est quam venia, honestior est.
[p. 446]
[4]
De verbo, ut mea fert opinio, controversia est, de
re quidem convenit. Sapiens multa remittet, multos
parum sani, sed sanabilis ingenii servabit. Agricolas
bonos mutabitur, qui non tantum rectas procerasque
arbores colunt ; illis quoque, quas aliqua depravavit
causa, adminicula, quibus derigantur, applicant;
alias circumcidunt, ne proceritatem rami premant,
quasdam infirmas vitio loci nutriunt, quibusdam
aliena umbra laborantibus caelum aperiunt.
[5]
Videbit,
quod ingenium qua ratione tractandum sit, quo modo
in rectum prava Sectantur." ...
[p. 448]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.