Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Nullum tamen clementia ex omnibus magis quam
regem aut principem decet. Ita enim magnae vires
decori gloriaeque sunt, si illis salutaris potentia est ;
nam pestifera vis est valere ad nocendum. Illius
demum magnitudo stabilis fundataque est, quem
[p. 366]
omnes tam supra se esse quam pro se sciunt, cuius
curam excubare pro salute singulorum atque universorum cottidie experiuntur, quo procedente non,
tamquam malum aliquod aut noxium animal e cubili
prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clarum ac
beneficum sidus certatim advolant. Obicere se
pro illo mucronibus insidiantium paratissimi et substernere corpora sua, si per stragem illi humanam
iter ad salutem struendum sit, somnum eius nocturnis excubiis muniunt, latera obiecti circumfusique
defendunt, incurrentibus periculis se opponunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.