Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. Transeamus ad alienas iniurias, in quibus
vindicandis haec tria lex secuta est, quae princeps
quoque sequi debet : aut ut eum, quem punit,
emendet, aut ut poena eius ceteros meliores reddat,
aut ut sublatis malis securiores ceteri vivant. Ipsos
facilius emendabis minore poena ; diligentius enim
vivit, cui aliquid integri superest. Nemo dignitati
perditae parcit; impunitatis genus est iam non
habere poenae locum.
[2]
Civitatis autem mores magis
corrigit parcitas animadversionum; facit enim
consuetudinem peccandi multitudo peccantium, et
minus gravis nota est, quam turba damnationum
levat, et severitas, quod maximum remedium habet,
adsiduitate amittit auctoritatem.
[3]
Constituit bonos
mores civitati princeps et vitia eluit, si patiens
eorum est, non tamquam probet, sed tamquam
invitus et cum magno tormento ad castigandum
veniat. Verecundiam peccandi facit ipsa clementia
[p. 420]
regentis ; gravior multo poena videtur, quae a miti
viro constituitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.