Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. Ultio duas praestare res solet : aut solacium
[p. 416]
adfert ei, qui accepit iniuriam, aut in reliquum securitatem. Principis maior est fortuna, quam ut solacio
egeat, manifestiorque vis, quam ut alieno malo
opinionem sibi virium quaerat. Hoc dico, cum ab
inferioribus petitus violatusque est ; nam si, quos
pares aliquando habuit, infra se videt, satis vindicatus
est. Regem et servus occidit et serpens et sagitta ;
servavit quidem nemo nisi maior eo, quem servabat.
[2]
Uti itaque animose debet tanto munere deorum
dandi auferendique vitam potens. In iis praesertim,
quos scit aliquando sibi par fastigium1 obtinuisse,
hoc arbitrium adeptus ultionem implevit perfecitque,
quantum verae poenae satis erat ; perdidit enim
vitam, qui debet, et, quisquis ex alto ad inimici pedes
abiectus alienam de capite regnoque sententiam
expectavit, in servatoris sui gloriam vivit plusque
eius nomini confert incolumis, quam si ex oculis
ablatus esset. Adsiduum enim spectaculum alienae
virtutis est ; in triumpho cito transisset.
[3]
Si vero
regnum quoque suum tuto relinqui apud eum potuit
reponique eo, unde deciderat, ingenti incremento
surgit laus eius, qui contentus fuit ex rege victo
nihil praeter gloriam sumere. Hoc est etiam ex
victoria sua triumphare testarique nihil se, quod
[p. 418]
dignum esset victore, apud victos invenisse.
[4]
Cum
civibus et ignotis atque humilibus eo moderatius
agendum est, quo minoris est adflixisse eos. Quibusdam libenter parcas, a quibusdam te vindicare
fastidias et non aliter quam ab animalibus parvis sed
obterentem inquinantibus reducenda manus est;
at in iis, qui in ore civitatis servati punitique erunt,
occasione notae clementiae utendum est.
1 〈par〉 fastigium Pincianus : fastigio MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.