Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. Servis imperare moderate laus est. Et in
mancipio cogitandum est, non quantum illud impune
possit pati, sed quantum tibi permittat aequi bonique
natura, quae parcere etiam captivis et pretio paratis
[p. 408]
iubet. Quanto iustius iubet hominibus liberis,
ingenuis, honestis non ut mancipiis abuti sed ut his,
quos gradu antecedas quorumque tibi non servitus
tradita sit, sed tutela. Servis ad statuam licet confugere ;
[2]
cum in servum omnia liceant, est aliquid,
quod in hominem licere commune ius animantium
vetet. Quis non Vedium Pollionem peius oderat
quam servi sui, quod muraenas sanguine humano
saginabat et eos, qui se aliquid offenderant, in
vivarium, quid aliud quam serpentium, abici iubebat ?
O hominem mille mortibus dignum, sive devorandos
servos obiciebat muraenis, quas esurus erat, sive in
hoc tantum illas alebat, ut sic aleret.
[3]
Quemadmodum domini crudeles tota civitate
commonstrantur invisique et detestabiles sunt, ita
regum et iniuria latius patet et infamia atque odium
saeculis traditur ; quanto autem non nasci melius
fuit, quam numerari inter publico malo natos !
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.