Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. Ignovit abavus tuus victis ; nam si non ignovisset, quibus imperasset ? Sallustium et Cocceios
et Deillios et totam cohortem primae admissionis
ex adversariorum castris conscripsit ; iam Domitios,
Messalas, Asinios, Cicerones, quidquid floris erat
in civitate, clementiae suae debebat. Ipsum Lepidum quam diu mori passus est ! Per multos annos
[p. 388]
tulit ornamenta principis retinentem et pontificatum
maximum non nisi mortuo illo transferri in se passus
est; maluit enim illum honorem vocari quam
spolium. Haec eum clementia ad salutem securitatemque perduxit;
[2]
haec gratum ac favorabilem
reddidit, quamvis nondum subactis populi Romani
cervicibus manum imposuisset; haec hodieque
praestat illi famam, quae vix vivis principibus servit.
[3]
Deum esse non tamquam iussi credimus ; bonum
fuisse principem Augustum, bene illi parentis nomen
convenisse fatemur ob nullam aliam causam, quam
quod contumelias quoque suas, quae acerbiores
principibus solent esse quam iniuriae, nulla crudelitate
exsequebatur, quod probrosis in se dictis adrisit,
quod dare illum poenas apparebat, cum exigeret,
quod, quoscumque ob adulterium filiae suae damnaverat, adeo non occidit, ut dimissis quo tutiores essent,
diplomata daret.
[4]
Hoc est ignoscere, eum scias
multos futuros, qui pro te nascantur et tibi sanguine
alieno gratificentur, non dare tantum salutem, sed
praestare.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.