Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
" Perdidi beneficium." Stulte non nosti detrimenti tui tempora ! Perdidisti, sed cum dares ; nunc
palam factum est. Etiam in his, quae videntur in
perdito, moderatio plurimum profuit , ut corporum
ita animorum molliter vitia tractanda sunt. Saepe,
quod explicari pertinacia potuit, violentia1 trahentis
abruptum est. Quid opus est maledictis ? Quid
querellis? Quid insectatione ? Quare illum liberas ?
Quare dimittis ? Si ingratus est, iam nihil debet.
1 potuit violentia added, potuit commonly, violentia by Haupt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.