Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Sciat
nec malum esse ullum nisi turpe nec bonum nisi
honestum. Hac regula vitae opera distribuat; ad
hanc legem et agat cuncta et exigat miserrimosque
[p. 460]
mortalium iudicet, in quantiscumque opibus refulgebunt, ventri ac libidini deditos quorumque animus inerti otio torpet. Dicat sibi ipse : " Voluptas
fragilis est, brevis, fastidio obiecta, quo avidius hausta
est citius in contrarium recidens, cuius subinde necesse
est aut paeniteat aut pudeat, in qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis dis proximi deceat, res humilis, membrorum turpium aut vilium mini-
sterio veniens, exitu foeda.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.