Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Et
creditori statim in macellum laturo, quod acceperit,
reddam ; etiam si mihi adulteram, cui monerem,
delegaverit, solvam ; et, si nummos, quos accipiet,
in sinum suum discinctus infundet, dabo. Reddendum enim mihi est, non servandum, cum reddidero,
[p. 500]
ac tuendum; beneficii accepti,1 non redditi, custodiam
debeo. Dum apud me est, salvum sit ; ceterum, licet
accipientis manibus effluat, dandum est reposcenti.
Reddam bono, cum expediet, malo, cum petet.
1 accepi commonly added.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.