Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Eadem
res efficit, ne hic beneficium dederit, ne ille iniuriam
fecerit ; et amicum et inimicum voluntas facit.
Quam multos militiae morbus eripuit ! Quosdam,
ne ad ruinam domus suae occurrerent, inimicus vadimonio tenuit ; ne in piratarum manus pervenirent,
quidam naufragio consecuti sunt ; nec his tamen
beneficium debemus, quia extra sensum officii casus
est, nec inimico, cuius nos lis servavit, dum vexat ac
detinet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.