Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. Pateris," inquit, " nos aliquando beneficium
non debere ei, a quo accepimus ; ergo ereptum est."
Multa sunt, propter quae beneficium debere desinimus, non quia ablatum sed quia corruptum est.
Aliquis reum me defendit, sed uxorem meam per
vim stupro violavit ; non abstulit beneficium, sed
opponendo illi parem iniuriam solvit me debito, et,
[p. 370]
si plus laesit, quam ante profuerat, non tantum gratia
extinguitur, sed ulciscendi querendique libertas fit,
ubi in comparatione beneficii praeponderavit iniuria ;
ita non aufertur beneficium, sed vincitur. Quid ?
[2]
non tam duri quidam et tam scelerati patres sunt,
ut illos aversari et eiurare ius fasque sit ? Numquid
ergo illi abstulerunt, quae dederant ? Minime, sed
impietas sequentium temporum commendationem
omnis prioris officii sustulit. Non beneficium tollitur,
sed beneficii gratia, et efficitur, non ne habeam, sed
ne debeam. Tamquam pecuniam aliquis mihi credidit, sed domum meam incendit. Pensatum est
creditum damno ; nec reddidi illi, nec tamen debeo.
[3]
Eodem modo et hic, qui aliquid benigne adversus me
fecit, aliquid liberaliter, sed postea multa superbe,
contumeliose, crudeliter, eo me loco posuit, ut proinde
liber adversus eum essem, ac si nihil accepissem ;
vim beneficiis suis attulit.
[4]
Colonum suum non tenet
quamvis tabellis manentibus, qui segetem eius proculcavit, qui succidit arbusta, non quia recepit, quod pepigerat, sed quia, ne reciperet, effecit. Sic debitori
suo creditor saepe damnatur, ubi plus ex alia causa
abstulit, quam ex crediti petit.
[5]
Non tantum inter
creditorem et debitorem iudex sedet, qui dicat:
[p. 372]
" Pecuniam credidisti. Quid ergo est ? Pecus abegisti, servum eius occidisti, argentum, quod non
emeras, possides ; aestimatione facta debitor discede,
qui creditor veneras " ; inter beneficia quoque et
iniurias ratio confertur.
[6]
Saepe, inquam, beneficium
manet nec debetur ; si secuta est dantem paenitentia,
si miserum se dixit, quod dedisset, si, cum daret,
suspiravit, vultum adduxit, perdere se credidit, non
donare, si sua causa aut certe non mea dedit, si non
desiit insultare, gloriari, ubique iactare et acerbum
munus suum facere, manet beneficium, quamvis non
debeatur, sicuti quaedam pecuniae, de quibus ius
creditori non dicitur, debentur, sed non exiguntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.