Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Male de te existimas, si inutilis es nisi adflicto,
si rebus bonis supervacuus es. Quemadmodum te et
in dubiis et in adversis et in laetis sapienter geris, ut
dubia prudenter tractes, adversa fortiter, laeta moderate, ita in omnia utilem te exhibere amico potes.
[p. 438]
Adversa eius nec deserueris nec optaveris ; multa
nihilo minus, ut non optes, in tanta varietate, quae
tibi materiam exercendae fidei praebeant, incident.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.