Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. Consuetudo ista vetus est regibus regesque
simulantibus populum amicorum discribere, et proprium superbiae magno aestimare introitum ac tactum sui liminis et pro honore dare, ut ostio suo propius
adsideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua
[p. 436]
deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque ex-
cludant.
[2]
Apud nos primi omnium C.1 Gracchus et mox
Livius Drusus instituerunt segregare turbam suam
et alios in secretum recipere, alios cum pluribus, alios
universos. Habuerunt itaque isti amicos primos, ha-
buerunt secundos, numquam veros.
[3]
Amicum vocas,
cuius disponitur salutatio ? Aut potest huius tibi
fides patere, qui per fores maligne apertas non intrat, sed illabitur ? Huic pervenire usque ad libertatem destringendam licet, cuius vulgare et publicum verbum et promiscuum ignotis " Have ! " non
nisi suo ordine emittitur ?
[4]
Ad quemcumque itaque
istorum veneris, quorum salutatio urbem concutit,
scito, etiam si animadverteris obsessos ingenti frequentia vicos et commeantium in utramque partem catervis itinera compressa, tamen venire te in locum
hominibus plenum, amicis vacuum.
[5]
In pectore
amicus, non in atrio quaeritur; illo recipiendus,
illic retinendus est et in sensus recondendus. Hoc
doce : gratus es.
1 C. added by Muretus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.