Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33. Sed ut me ad propositum reducam, vides, quam
facile sit gratiam referre felicibus et in summo hu-
[p. 434]
manarum opum positis. Dic illis, non quod volunt
audire, sed quod audisse semper volent ; plenas aures
adulationibus aliquando vera vox intret ; da con-
silium utile. Quaeris, quid felici praestare possis ?
[2]
Effice, ne felicitati suae credat, ut sciat illam multis
et fidis manibus continendam. Parum in illum contuleris, si illi stultam fiduciam permansurae semper potentiae excusseris docuerisque mobilia esse, quae
dedit casus, et maiore cursu fugere, quam veniunt,
nec iis portionibus, quibus ad summa perventum est,
retro iri, sed saepe inter maximam fortunam et ulti-
mam nihil interesse ?
[3]
Nescis, quantum sit pretium
amicitiae, si non intellegis multum te ei daturum, cui
dederis amicum, rem non domibus tantum, sed saeculis raram, quae non aliubi magis deest, quam ubi
creditur abundare. Quid ?
[4]
Istos tu libros, quos vix
nomenclatorum complectitur aut memoria aut manus,
amicorum existimas esse ? Non sunt isti amici, qui
agmine magno ianuam pulsant, qui in primas et
secundas admissiones digeruntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.